- QUADI
- QUADIGermaniae populi bellicofissimi. Tacit. in German. c. 42. Iuxta Hermunduros Narisei, ac deinde Marcomanni, et Quadi agunt. Eaque Germaniae velut frons est, quatenus Danubio praetexitur. Ergo Quadi in Danubii ripâ: scil. infra Marcomannos. Ptol. Γ῾πὸ τὸν ἑρκύνιον δρυμὸν Κουάδοι, ὑφ᾿ οὓς τὰ σιδυρωροχεῖα, καὶ ἡ Λοῦνα ὕλη, ὑφ᾿ ἣν μέγα ἔθνος, οἱ Βαῖμοι, μέχρι τοῦ Δανουβίου. Baemos vero eosdem esse, quos Marcomannos, maleque heic ultra Boiohaemum, notat clarissimus Cluverius. Id tamen haud falsum, quod sub Hercynia silva, i. e. sub Boiohaemo ponuntur quadi. Ferri autem istae secturae fuerunt in eo montium iugo, quod a Moraviae oppido Ostia, et fluvio Morawa ad Vistulae fontem procurrit. Strabo, l. 7. ex emendatione Cluverii: Ε᾿ν ταύτῃ δ᾿ ἐςτὶ καὶ ὁ Ε῾ρκόνιος δρυμὸς, καὶ τὰ τȏυ Σουήβων ἔθνη, τὰ μὲν οἰκοῦντα εντὸς τοῦ δρύμου. ῾εν ᾧ ἐςτὶ καὶ τὸ Βοΐαμον, τὸ τοῦ Μαροβούδου βασίλειον, εἰςὸν` ἑκεῖνος τόπξν ἄλλους τε μετανέςτησε πλείους, καὶ δὴ τοὺς ὁμοεθνεῖς ἑαυτῷ Μαρκομάννους: ἐπέςτη γάρ τοῖς πράγμασιν οὗτος ἐξ ἰδιώτου, μετὰ τὴν ἐκ Ρ῾ώμης ἐπάνοδον: νέος γὰρ ἦν ενθάδε: καὶ ἐυεργετεῖτο ὑπὸ τοῦ Σεβαςτοῦ: ἐπανελθὼν δὲ ἐδυνάςτευσε, καὶ κατεκτήσατο, πρὸς οἷς εἶπον, Λουγίους, τὸ μέγα ἔθνος, καὶ Λεμοβίους, καὶ Γούτονας, καὶ Βουργουνδίωνας καὶ Σιβινοὺς, καὶ τȏυ Σουήβων αὐτῶν τὸ μέγα ἔθνος Σέμνωνας᾿ πλὴν τάγε τȏυ Σουήβων, ὡς ἔφην, ἔθνη, τὰ μὲν ἔντος εἰκεῖ, τὰ δ᾿ ἐκτὸς τοῦ διυμοῦ, καθάπου τᾲ τȏυ Κουάδων,ventionem hauserint, alte siletur. Quid quôd verba Curtii, l. 4. c. 7. de forma Iovis Hammonis, Umbilico maxime similis est habitus, smaragdô et gemmis coagmentatus, de pyxide nautica interpretatur Herwart. Nullô negotiô, aiens, ostendam, oraculum Iovis Ammonis nihil aliud fuisse, quam chartam, quam vocant marinam, pyxidi nauticae seu magneticae rite iunctam. Q. Curtius inquit, Umbilico maxime similis est (ergo chartam marinam et pyxidem anuticam repraesentavit) habitus smaragdô et gemmis coagmentatus. Quippe lineae ille, earumque extremitates, circumferentiam circuli contingentes, quae vel cardines quaturo mundi, velreliquos octo thombos principales, vel denique residuos ventos intermedios designabant, aliis gemmis et coloribus, ut fit, fuerant insignitae Hunc, cum responsum petitur, navigiô auratô gestant Sacerdotes, cum multis argenteis pateris ex utroque navigii latere pendentibus. Cum itaque Iuppiter iste Hammon, ut responsum det, navigiô fuerit gestandus, quis iam amplius dubitabit ad rem nauticam pertinere? l. de Magnete. etc. Quadruplicem autem Nauticae Pyxidis compositionem refert Athanasius Kircherus: Pro mari Mediterraneo, ubi multa declinatio: pro mari Balthico: pro Russia et pro Hispania ac Anglia: Petrique Nonii et Medinae compositionem ingentium errorum arguit. Vide eum de Arte Magnet. Auctorem Sinae et Europae, c. 43. ut et in voce Magnes, it. supra ubi de Nautica arte.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.